monumenta.ch > Plinius > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 30
{XV} Alterum genus est staphylinus, quod pastinacam erraticam vocant. eius semen contritum et in vino potum tumentem alvum et suffocationes mulierum doloresque lenit in tantum, ut vulvas corrigat. inlitum quoque e passo ventri earum prosit; et viris vero prosit cum panis portione aequa tritum ex vino potum contra ventris dolores. pellit et urinam, et phagedaenas ulcerum sistit recens cum melle inpositum vel arida farina inspersa.